READING I.

        Publius Iulius Rufus habitabat in parvo oppido in Italia antiqua. Quia in oppido templum deae Fortunae erat, nomen oppido erat Fanum Fortunae.

        Cornelia erat uxor Publii. Publius et Cornelia habebant unum filium et unam filiam. Filio nomen erat Marcus et filiae nomen erat Iulia. Publius habitabat cum Cornelia in villa. Quia Marcus erat puer et Iulia erat puella, habitabant una cum Publio et Cornelia in villa. Publius erat Corneliae vir. Cornelia erat Marci mater. Marcus erat Iuliae frater, et Iulia erat Marci soror. Publius erat pauper et nullos servos habebat. Familia Publii parva erat.

        Meridie Publius et Cornelia edebant prandium cum filiis. Quia pauper erat, Publius non habebat magnum triclinium cum lectis ubi convivae recumbunt. Familia sedebat in sellis ad parvam mensam. Pater panem cultro secabat et familiae dabat. Etiam edebant caseum et poma. Ex urna Publius fundebat vinum in pocula; deinde ex alia urna Cornelia fundebat multam aquam in vinum. Vinum cum aqua mixtum etiam Marcus et Iulia bibebant, quamquam puer puellaque erant.

        Post prandium familia unam horam dormiebat. Deinde Publius redibat ad agrum ubi laborabat, dum in villa Cornelia telam texebat. Marcus Publium et Iulia Corneliam adiuvabant. Quia filius patrem adiuvabat et filia matrem, vita familiae non erat nimis dura. Marcus et Iulia patrem matremque amabant; Publius et Cornelia filium filiamque amabant. Dea Fortuna familiae Publii adridebat, et familia multum felix erat.



READING III.

        Marcus Tullius Caluus erat uir Romanus. Habitabat in oppido sed in agris laborabat. Bonus agricola erat et per multos annos laborabat. Non multum tamen habebat et uita erat misera Marco. Sed Marcus in animo audiebat pulchra uerba:

        "Miser semper non eris, Marce. Argentum inuenies et uita pulchra erit."

        Vt dicebam, Marcus laborabat in agris per multos annos. Et tandem aratro arcam inuenit in terra. Arcam e terra trahit. In arca inuenit argentum, ita ut uerba in animo dicebant. Nunc arcam cum argento in plaustrum ponit et in oppidum portat. Via ab agris in oppidum erat per magnam siluam. Marcus metuebat. Magnum periculum erat in silua quia uiri mali ibi erant.

        "Sed cur timeo?" dicit Marcus. "Alii in siluam multi intrabant, et argentum tutum erat. Etiam meum argentum tutum erit."

        Marcus in siluam intrat. Mali uiri cum gladiis ex insidiis saliunt, et argentum rapiunt.

        "Vt uideo, semper ero miser," dicit Marcus. Et deinde in animo audiebat alia uerba:

        "Verum dicis, Marce. Miser semper eris et uita tua numquam erit pulchra. Laborabis etiam per multos annos et nihil habebis."



READING VII.

        Rex insulae Cretae erat olim Minus. Deus Neptunus Mino misit taurum candidum. Quia taurus candidus erat pulcher, Minus alium taurum Neptuno sacrificauit et taurum candidum in stabulis celauit. Neptunus erat iratus et puniuit Minum. Mini uxori nomen erat Pasiphaë. Amor tauri Pasiphaën cepit, et ex amore monstrum natum est. Monstro nomen erat Minotaurus. Minotaurus habuit corpus hominis sed caput tauri. Minotaurum timuit Minus, sed quia deus monstrum miserat, uxoris taurique filium non occidit sed celauit.

        Illo tempore Daedalus homo Graecus Athenis habitabat cum filio. Filio nomen erat Icarus. Daedalus erat artifex notus in omnibus Graeciae urbibus quia multa templa per totam Graeciam aedificauerat et multa alia mirabilia arte confecerat (etiam imagines hominum fabrificauerat; imagines erant ueris hominibus similes et ambulabant et canebant, saltem ut fabulae poeticae dicunt). Daedali fama peruenerat usque ad insulam Cretam. Minus Daedalum arcessiuit, et pater Daedalus et filius Icarus regis naue trans magnum mare a Graecia ad regem uenerunt.

(In proxima lectione fabulam continuabo.)



READING X.

        Vt in superiore lectione dicebam, Minus Cretae rex arcessiuerat Daedalum, qui artifex erat fabulosus, ut carcerem aedificaret in quo rex celaret Minotaurum (hoc enim erat nomen monstro nato ex amore Pasiphaës cum tauro quem Neptunus ad Cretam misit). Cum Daedalus filium suum unicum (cui nomen erat Icarus) multum amaret, hunc non reliquit in Graecia, sed filius paterque simul in Cretam uenerunt.

        Rex Minus nauem exspectabat. Cum Daedalus de naue descendit rex rogauit Daedalum cur tam lente uenisset et cur filium Cretae apportauisset.

        "Tempestates naui morae erant," dixit Daedalus, "et sic accidit ut nauis decem dies in mari remaneret. Sed nunc adsumus in Creta, et postulo ut nos relinquas in pace ut requiescamus e nostro itinere."

        "Ne haec dixeris! Ego sum rex."

        "At ego sum artifex fabulosus, et dicam quod uolo. Sine me carcerem numquam habebis, et sine carcere Minotaurus liber erit ita ut omnes eum uideant et sciant quale monstrum tua uxor creauerit, et quem (aut quid) amauerit."

        "De hoc nunc satis. Sed etiam non dixisti illud alterum quod rogaui, scilicet cur filium tuum apportauisses tecum."

        "Hic est filius meus unicus. In hoc puero omnia mea gaudia inuenio. Si hunc non apportauissem mecum, tristis essem."

        "Vtinam mea uxor me amaret ita ut filium amas tuum."

        "Illa amauit taurum."

        His Daedali uerbis Minus multum iratus erat, sed cogitauit: "Quid faciam? Si Daedalum feriam, Minotauro carcerem non aedificet." Multa alia cogitauit, deinde "Aha!" exclamauit. "Postquam Minotauro carcerem fabricauerit, Daedalum celabo in alio carcere ita ut numquam e Creta fugiat. Et interim huius filium in catenis tenebo ut pater uoluntatem faciat meam."

(In proxima lectione fabulam continuabo.)



READING XIV.

        Vt supra diximus, Minus Daedalum ad Cretam arcessiuit ut aedificaret carcerem in quo Minotaurus celaretur, et ut Daedalus faceret omnia quae Minus uolebat rex Daedali filium (cui nomen erat Icarus) rapuit et in regia domo retinebat. Minus dixit Daedalo filium se liberaturum esse, Minotauri carcere perfecto, sed non antea. Et si Daedalus carcerem non aedificet, rex Minus minatur Daedalo se occisurum esse Icarum. Daedalus, qui Icarum tantum amabat ut uiuere sine illo non cuperet, omnia fecit quae Minus imperauit.

        Carcere aedificato, Daedalus uenit ad regem et rogauit ut rex Icarum liberaret.

        "Filium tuum libenter liberabo e domo mea," dixit rex, "sed necesse est manere semper in Creta. Numquam tibi neque filio tuo licebit proficisci."

        "Sed cur debemus semper hic manere?" rogauit Daedalus.

        "Omni anno Athenienses decem pueros et decem puellas ad Cretam mittunt. Omnibus his Minotaurus uescitur. Tu, Daedale, omnia scis de Minotauro. Si tu Atheniensibus narres, illi numquam alios pueros puellasque mittant. Et si Minotaurus non uescatur Atheniensibus, uescatur pueris puellisque Creticis, et Minotaurum uesci filiis ciuium meorum non patiar, non sinam. Ergo tu manebis ne quid Atheniensibus narres."

        Hoc modo Minus Icarum e domo regia liberauit et reddidit patri. Pater et filius liberi erant ut irent quocumque uolebant in insula Creta. Sed magnum erat mare circum Cretam, et nullo modo Daedalus cum filio ad Graeciam perueniret sine naue. Portus Cretae custodiebatur a militibus regis ita ut nauem numquam Daedalus nancisceretur. Nulla uia data est fugae, saltem per mare.

(Fabula finem suam inueniet in proxima lectione.)



READING XVIII.

        In hac nostrae fabulae ultima parte uidebimus quo modo Daedalus e Creta effugerit. Vt a superiore lectione scitis, Daedalus et Icarus liberi erant ut irent quo uolebant in insula Creta, sed rex Cretae Minus prohibuit ne ab insula abirent. Nauem sibi parare Daedalus nequiuit quia portus bene custodiebatur a militibus regis. Mare inter Cretam Graeciamque tantum erat ut tranari non posset. Quid Daedalus faceret?

        "Si in mari ad Graeciam peruenire non possumus," sibi dixit Daedalus, "supra mare eundum est. Volabimus uelut aues quae alis uolant in caelo."

        Itaque Daedalus ceram mollitam filii sui bracchiis obleuit et pennas quas ab aquila abstraxerat eis applicauit; deinde idem fecit in bracchia sua. Nunc bracchiis sic alis factis Daedalus Icarusque se sustulerunt in caelum et uolando uelut aues e Creta effugerunt.

        Dum in caelo uolant pater filio dixit, "Sequere me et memento, fili mi, ne quid nimis," sed quod pater dixit, filius flocci non fecit. Altius altiusque in caelum uolabat donec uolauit propius ad solem quam tutum erat. Solis calor ceram in Icari bracchiis molliuit et pennae deciderunt. Bracchiis nudis Icarus in mare cecidit quod etiam hodie suum nomen Icarium habet ut nos admoneat eum qui nimium facere quaerat semper casurum.